- PENTAPHARMACUM Hadriani
- PENTAPHARMACUM Hadrianimemoratur ael. Spartian. in Ael. Vero, c. 5. Huius voluptates --- multae feruntur equidem non infames, sed aliquatenus diffluentes. Nam tetrapharmacum seu potius Pentapharmacum, quô postea semper Adrianus usus, ipse dicitur reperisse, b. e. sumen, phasianum, pavonem, pernam, crustulatam et aprugnam. De quo genere cibialiter refert Marius Max. non pentapharmacum, sed tetrapharmacum, appellans. Ubi recte abest vox pernam, veteri editioni Mediolanensi, sicque erunt illae quinque species, sumen, fasianus, pavo, crustulata et aprugna: e quibus in tetrapharmaco Hadriani pavo deerat, pro crustulata autem crustulum ponitur. Et certe Crustulum et Crustulatum et Crustulata eadem res. Sic Ocellati pro Ocellis; Magistrati pro Magistris, apud Livium; Terminati pro Terminis, in L. apud Frontinum de Aquaeduct. Similiter Signatum pro Signum, in Vita Antonini Pii etc. Salmas. ad Spartiand. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.